Skip to main content

Full text of "De argumento et ratione viaque primae Q. Horatii Fl. Satirae [microform]"

See other formats


MA S TER 
NEGA TIVE 

NO. 93-81310 




MICROFILMED 1993 
COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES/NEW YORK 



as part of the 
"Foundations of Western Civilization Preservation Project" 



Funded by the 
NATIONAL ENDOWMENT FOR THE HUMANITIES 

Reproductions may not be made without permission from 

Columbia University Library 



COPYRIGHT STATEMENT 



The copyright law of the United States - Title 17, United 
States Code - concerns the making of photocopies or 
other reproductions of copyrighted material. 

Under certain conditions specified in the law, libraries and 
archives are authorized to furnish a photocopy or other 
reproduction. One of these specified conditions is that the 
photocopy or other reproduction is not to be "used for any 
purpose other than private study, scholarship, or 
research." If a user makes a request for, or later uses, a 
photocopy or reproduction for purposes in excess of "fair 
use," that user may be liable for copyright infringement. 

This institution reserves the right to refuse to accept a 
copy order if, in its judgement, fulfillment of the order 
would involve violation of the copyright law. 



A UTHOR: 



AHLEMEYER, J. B. 



TITLE: 



DE ARGUMENTO ET 
RATIONE VIAQUE... 



PLACE: 



[PADERBORNl 



DA TE: 



[1 835] 



COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES 
PRESERVATION DEPARTMENT 



Master Negative # 



BIBLIOGRAPHIC MICRQFORM TARCFT 



Original Material as Filmed - Existing Bibliographic Record 



Restrictions on Use: 







'^'Hx,, /^cj-^i^]^-. 




• • • 



Ahleneyer, J B » 

..•De arcunento et raticne viaque prinao Q. Ilo- >■ 
ratii Fl. Gatirae, scripcit J. B. Ahlemeyer 
j-Padcrbornj , Sclilerol, ^-ISoSj 

14 p. 20 cn. 

At hcad of title; Elfter jaliresbcricht Uber dao [ 
Theodorianicche ^ynnasiun zu Paderborn in den ] 
Gchuljahre 1834-35... 1 



V 



39^ 



TECHNICAL MICROFORM DATA 



FILM SIZE: ^_-imi____ REDUCTION RATIO: 

IMAGE PLACEMENT: lA (^ IB UB 

DATE FILMED:__J:L_2^i'_lJ' INITIALS ^__L^_ 

FILMED BY: RESEARCH PUBLICATTONS. INC WOODBRTDCF. PT ' 



//^ 




c 




Association for Information and image iManagement 

1100 Wayne Avenue, Suite 1100 
Silver Spring, Maryland 20910 

301/587-8202 




Centimeter 



8 



iii 



iiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIiiiiIm 



10 n 12 13 14 15 mm 



Inches 



.0 



1.25 



I I r rjT I I I I I r I 11 I I 
1 2 3 



II I I I 



l.l E 



¥' 2.8 

|50 


2.5 


l^ 3.2 

^ 111! 3 <S 
l^ lllltt 


2.2 


iub.u 


2.0 




1.8 






1.4 


1.6 



TTT 



"■'[","1" '|"J","| 




MfiNUFflCTURED TO flllM STflNDflRDS 
BY flPPLIED IMflGE, INC. 




\ ff 




No. 



2- 



"W 

i u b c m © d) u l ]| a ^ r c 18 3 4 — 35. 

* 

5Sorflit me ^b^anilun^: 

De argumeiito et ratione viaque 
primae Q. HORATII FI. satirfe. 

Scripsit 
J. B, Ahlerneyer^ gyfnn. paderb, professor. 



I 




(JJebrucft 6ct 53. (J. ©c^Ugcr, Umo; Q3ucl)5nicfcr, 



//il 



^/ /' 



•^ - * / 



DE 



ARGUMENTO ET RATIONE 



VIAQUE PRIMAE Q. HORATII Fl 



\ 



\ 



^» 



^^^ 




0. Horatii Fl. Satir. I. i. 




^iscrepant inter se mirum quantum Dr^EstnnfJcc- • . , ' 

tianis scripserunt, interpreteslt vJ^elTr «2 '" '^ "*'"' ""^ 
inius. ,ua:„ in.jcavi J. satir. vis seL 17' *"" "" '^"° '"^--^ 
ad rationen. ac via. M, ,uod re. cauC^e 22701^^; 7- '"" 
exponatur, illustretur. Prin^um enim IFieLdkTT. ' "^'*"'"' 

censet, hoc .ermone Horatium id pr^uf it se ^rilJT T"^""' 
cupiditatem lucri .uaestusque faciLi in m S ^I ^^^^^^^ '"'™'" 
esse ostenderet; qu.stionem vero i.lam, qu Tret „ L r '" ''""'"'^" 
contentus, adhi.uisse, non ,uo eam siM^oIv ndl sum:^^^^^ 
haberet, unde exordiretur et quo ea, q„. diceret, possenTrefet Id 
t:onem vero et viam docet, neque hunc neque alios Ho atr ." 

^:i^i-^pr.cepta oportere revocari. coL^^^Z^ 



— 6 — 

tiarum non esse eam, ut alia ex alia apta et omnes inter se nexae colli- 

gataeque videantur, sed si non licenter, tamen libere vagari singulas, et 

insisti in aliis, alias praetermitti vel animi voluptatisque caussa, longis deni-» 

que degressionibus factis orationem vel ad exitum aliquem perduci, vel eo- 

dem, unde egressa sit, reverti. Haec ille, Deinde Fr. Atig, Wolfiits 5), 

quaestioni introitu sermonis propositae vim tribuens maiorem id censet Hora- 

tium esse secutum, ut caussam aegritudinis hominum sorte sua non conten- 

torum ex eorum avaritia 4) repetendam esse exponeret; idque nonisine 

circuitione neque ita artificiose, satis tamen recta ratione fecisse. Tum 

Heindorfius 5) rationem se firmam ac stabilem in isto sermone invenire 

negat potuisse; poetam enim a proposito susceptoque consilio, inquirendi in 

caussas, quam ob rem plerique homines sua sorte non essent contenti, maxi- 

mam partem aberrasse, eique solum institisse animi affectioni, qu© tantum 

abest, ut parto velit uti et frui, ut rebus tantum conquirendis et compa* 

randis det operam, cuius quanta sit stultitia eaque quam perniciosa, docuisse 

maxime. Kirchnerus denique, vir doctus et de Hoiatii satiris meritus opti- 

me 6) hanc sibi prae aliis comparavit laudem, ut poetam cum in aliis tum 

in hoc sermone strenue viam suam exsecutura esse confirmaret, eamque stu- 

diose conaretur describere. Argumento autem definiendo postquam multa 

docte, accurate, prseclare est praefatus, poetam haec fere facit docentem; 

homines plerosque, quum in earum rerum, quae ad bene beateque viven- 

dum pertineant, ignoratione versentur, in extraneis potissimum rebus, quo 

sint omnia beate vivendi consilia referenda, ponere bonum, ob ttumque er- 



3) Horatius' crste Satire, lateinisch und deutsch mit einigen Scholien. 
Berlin 181 3. — 

4) „Indicat tantum, huius animi aegritudinis caussam esse avaritiam, late, 
ut ego quidem arbitror, accepto avaritiae vocabulo." Torrent. 

5) des Quintus Horatius FL Satiren, eiklart von L. F. Heindorf. Bres- 
lau 1815. 

6) des Q. H iratius Fh Satiren, kritisch berichtigt, iiberselzt und erlautert 
^ von C. Kirchner. ir. Theil. Stralsund J829 — Quaestiones Horati- 

anas, Scripsit C« Kirchner, Lipsiae 1854« 



^ y 



— 7 — 

rorem tradere sese libidinibus cupiditatibusque constringendos*; quae quum 
insatiabiles sint et immensae, inter seque ipsae dissideant atque discordent 
neque sinant vel in maxima rerum copia atque affluentia vivere beate, eo- 
rum animos cura, angore, taedio sollicitari omnemque perturbari vitam, 
itaque accidere, ut maxima pars hominum propter suam ipsius perversitatem 
et animi tranquillitate et vita prorsus beata privetur, neque id, quod propo- 
situm vitae humanae sit, consequatur. Addit vero, id ipsum ab Horatio noa 
tam expressum esse aperte planeque 7), quam adumbratum unoque hominis 
avari exemplo probatnm, Dicta tandem in unum coarctans, id quod quae- 
rimus, ita definit: sorte sua non contentum esse, maximo vitae beatse est 
impedimento. 

Tam igitur discrepantes tamque variae sunt doctissimorum hominum de 
re, quam quaerimus, sententiae. Neque tamen, profiteor, earum ulla est, 
cui, ut possimus acquiescere, ita prorsus faveamus. Quamquam enim ad 
ad Kirchnerum primas ex ceteris non dubitamus deferre, tamen vereor, ne 
doctius subtiliusque quam ad mentem sententiamque Horatii accomodatius 
definierit argumentum, Unum vero illud rectissime nobis dicere videtur: 
hominem avarum positum esse exempli caussa, neque ulla alia ratione id, 
quod de avaritia dictum sit, sumendum. Cetera autem quum nondum satis 
explorate percepta esse et cognita arbitremur, nostram quoque sententiam 
in medio ponemus, et quantum in nobis est, statuemus, quid sid illud, 
quod lioc sermone Horatius voluerit, et qua tandem ratione id ipsum sit 
consecutus. Id vero alii videbunt, satisne ea commode possint dici. 

Nostro autem iudicio voluit Horatius docere, pravam illam 
hominum consuetudinem , qua fit, ut nunquam sua sorte sint con- 
tenti , proficisci plerumque ab invidia» Principio enim proponens quae- 



7) Perspicue vero expressam Jegimus eandem fere sententiam in Clean- 
this, qui Zenonis auditor erat, preeclaro illo hymno apud Stobaeum. 
Eclog. 15..' 



I 

— 8 — 

stionem ,,qui fit, ut nemo sua sorte vivat contentus'' hanc adhilDet accessi- 
onem (v. 3.) iaudet diversa sequentis"- digitumque, ut dici solet, ad fontem 
intendit. Deinde hominem avarum, quem, ut ante dictum est, exempli 
caussa ante oculos ponit, non posse dicit a re facienda desistere, dum ne 
sit ditior alter (v. 40.). Denique rem quum ad exitum adducit, quaestionem, 
quam principio proposuit, non sine illa, quam diximus, accessione repetit 
(v. loQ.)> et tum veteri proverbio apud Romanos atque nostros homines satis 
trito tum disertissimis planissimisque verhis declarat, invidiam fontem esse 
atque caussam, cur tot homines miserriraam amarissimamque agant vitam 
/yy^ IXQ 120). Haec strictim; sed copiosius rem tractemus, persequamur, 

explanemus« 

/. 

Primum docet poeta, homines illos, quos susb pceniteat fortunoe, non 
tam molestiis dolere atque incommodis suis , quara aliorum commodis vo- 
luptatihusque. Producit enim nonnullos in scenam quasi pnhlicam, qui dis- 
similia sequentes suum quisque conquerantur vitae institutum. Isli quidtm 
molestiis incommodisque implicantur et constringuntur; ea vero ipsa cum 
ipso vitse instituto nexa sunt naturali quodam vinculo. Sic vit» nauticae 
est advcrsa conflictari tempestate; militaris, multos magnosque suhire la- 
hores, quihus vires corporis dehilitari possunt ac frangi; jurisconsultorum 
(quales Romae erant setate Horatiana), facere civihus omnihus et opportuno 
et importuno tempore consilii sui copiam, multoque mane, etiam de nocte 
vigilare, ut consultorihus respondeant; hominum denique ruri degentium, 
vadimonii sistendi affici molestiis. Insunt sane tum in his et eiusmodi cum 
in unoquoque vivendi genere molestiae, incommoda, angores; sed ohlecta- 
menta etiam, commoda, solatia. Quodsi quis id sibi genus eetatis degendte 
constituit, quod aut maxime adamavit aut ad quod casu aliquo fuerit dela- 
tus: recta suadet ratio, ut studeat molestias, quascunque ex eo capiat, com- 
pensare ohlectamentis , incommoda commodis, solatiis angores. Sed qua? 



X # 



•. ■*■ 



-**>- 



-- 9 — 

est hominum perversitas 8% adducuntur plerique, ut ohliti suovum in aliena 
nimis intueantur commoda, et quum alios, qui dissimile vitae genus sequ- 
untur, iisdem, quihus se ipsi premi sentiunt, molestiis conspexerunt libe- 
ratos, illis se infeliciores putent esse, eorumque sortem admirentur, optent, 
expetant. Sin vero eis faciendae cum alio commutationis detur potestas 9), 
nunquam certe sihi poterunt persuadere, ut suo relicto in illud, quod modo 
laudarunt vivendi genus, velint transmigrare. Quod si ita est, nonne satis 
videntur declarare, plus se in suo quam in alieno vitae instituto invenisse 
iucundi, neque ullam aliam esse caussara, cur suae se fortunae poeniteat, nisi 
invidiam? Invidia enim, quod veihum, ut ait Cicero 10), ductum est a 
nimis intuendo fortunam alterius, aegritudo est ex alterius rehus secundis. 
Et, ut cum Horatio 11) loquamur, Cui placet atteriusy sua nimirum 
est odio sors^ 

II. 

Sleinde, quod caput est, docet Horatius, homines plerumque ipsos et 
eas molestias, quas suum cuique vitae institutum invehere soleat, au- 
gere novis iisque maiorihus et graviorihus, et suis se voluptatihus priva- 
re, impellente maxime atque incitante illa invidiae affectione. Quod ut de- 
monstret, exemplum affert hominis avari (poterat etiam hominis vel gloris 
cupidi vel ad voluptatem propensioris , eadem enim in eos , quse in pecuniae 
cupidum cadit invidia; sed docendi caussa praetulit avarum), eumque osten- 
dit commoveri invidia, ut quaestu nunquam satiari vel contentus potius esse 

g) „Ita plerique ingenio summus omnes : nostri nosmet pcenitet." Terent. 
Phorm. I, 3. 20. 

9) Hanc sententiam inventori modo Herodoto (VII, 152), modo Socrati 
(ap. Plutarch. in consolat. ad Apollon.) modo Soloni (ap. Valerium 
Max. VII, 2. Exter. 2.) adscrihi, eademque usum esse Choricium 
Sophistam in Orat. Funeh. in Procopium Gaz , dccet Dan. IFyttenba' 
chius. Animadvers. in Plutarch. Oper. mor. Tom. IL pag. 44. — 

10) M T. Ciceronis Tuscul. Disput. III, 9, 20. cf. IV, 8, 17. — 

11) Q. Horatii Fl. Epistol. I, 14, 11. 



f 






— 10 — 

possit; ex quo quam plurimos gigni labores, pericula, inopiam in rerum 
affluentia, dolores, noctes insomnes, sortis denique et vitse odium. Hanc 
vero sibi in re disserenda instituit viam, ut caussas, quas homines pecuniae 
cupidi atque tenaces solent dictitare, exactissimo iudicio examinaret, easque 
parum firmas esse ac stabiles doceret. Quarum una est, quum dicunt, tot se 
tantosque lucri quaestusque faciendi eaussa suscipere labores, ut otiosam se» 
nectutem et quietam sine ullo labore et contentione possint traducere; M- 
tera. quod magna in divitiis adiumenta posita sint ac praesidia ad vitam 
beatam. Sed vestigiis ipsum Horatium sequamur. 

Primum igitur isti, quos, ut ante diximus, poeta quasi in scenam 
producit 12), perhibent, kac mente laborem sese ferre^ senes ut in otia titta. 
recedant, qimm sibi sint congesta cibaria* Contra talem ille : Recte quidem 
tu dicis, inopi senectuti prospiciendum parandasque mature res, quibus 
quura defecerint vires, potueris frui. Quod tamen ut assequare, non est 
necesse, ut vel in suscipiendis laboribus certos fines et terminos transeas, 
vel parcius ac tenuius vivas in praesens, vel plus appetas, qnam satis est ad 
vitam , quae parvo sane cultu contenta est , in posterum sustentandam. Ipsa 
enim formica, cuius te exemplo dicis admoneri, ut, ne degas in egestate 
senectutem, rem mature facias, alieno tempore non amplius exit foraS ad 

12) Non possum, quin hoc loco inchoem lectionis vnlgatse ,,Perfidiis 
ille caupo*'*' mentionem. Haec enim lectio quum interpretibus facesse- 
ret negotium neque deessent, qui gravissimis permoti rationibus (quas, 
quum disertissime scriptse sint in Ephemerid. Jahnii, V. C. ann. i82p, 
non libet repetere) recedendum ab ea statuerent, novo iterum Kirch- 
neri patrocinio defenditnr. Censet autem, cauponis opportune pro- 
prieque , si rem propositam spectes , fieri hoc loco mentionera , eum- 
que, quum moris esset, ut ementes fraudaret et hospites, posse et 
appellari perfidum et nominari in illis , qui dicerent , eo consilio Ja- 
borem sese ferre, ut prospicerent senectuti. Sed vellem, vir ille doc- 
tissimus nobis aliquid posset alTerre , quo hoc firmius crederemus. ' 
Quis est enim, qui confiteatur, diluere vina, vitiare merces, omnino 
fraudare ementes et hospites, rem multi esse sudoris et laboris.^ 



\ 



— II — 

cibaria congerenda , sed quamvis magna in ea est provisio futuri temporis 
cautioque incommodorum , cessat tamen necessitati parens (fl.-f^ fuacnD, flc^ 
9etu(J)enl)) ab opere, et rebus acquiescens utitur suis 13) Tu autem quum 
nec ullis temporum iniuriis nec aliis quibuscumque difficultatibus movearis 
a quaestu, quum timens, ne minuatur, magnam pecuniae summam, quam 
acquisitam habes, nolis in victum cultumque convertere, iusto denique ma- 



13) Etenim lectionem vulgatam ^pafiehs^^ mordicus hoc loco tenendam, 
alterique, quse nonnuilis in codicibus legitur, longe censeo anteferen- 
dam. Est autem altera ^sapiens''. Contra vulgatam homines nitun- 
tur doctissimi, ut Lambinus, Bentleius, Fr. Aug. Wolfius, Kirchne- 
rus, cuius quidera unde sit tam insolens istius verbi fastidium, ut 
omni contentione velis, ut dicunt, remisque putet fugiendum, ego 
satis mirari non queo. At quum desertae atque relicts fere lectionis 
suscipiamus patrocinium, afferendae sunt rationes, quibus si non aliis, 
certe nobis . videamur persuasisse. Excutiamus igitur, quid sit pati- 
entia et quee sit hoc loco vis istius verbi. Patientiam definit Cicero 
(de invent. II, 54, 163) honestatis aut utilitatis caussa rerum ar- 
duarura ac diiEcilium voluntariam ac diuturnam perpessionem. Lon- 
ge igitur lateque patet; neque quidquara obstare video, quin hone- 
statis aut utilitatis caussa etiara otii ingrati ac molesti voluntariam ac 
diuturnam perpessionera voceraus patientiara. Insuper ad istam, quam 
volumus obtineri, verbi significationem auctore possumus uti Seneca, 
Is enim (de Tranquill. anim. Cap. II.) haec dicit: „Qu£e omnia gra- 
viora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt et ad 
secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agen- 
dique cupidus et natura inquietus, parum scilicet in se solatiorum 
habens; ideoque detractis oblectationibus , quas ipsce occupationes 
discurrentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, in- 
vitus adspicit se sibi relictus. Hinc illud est taedium et displicentia 
sui, et nusquam residentis animi volutatio, et otii sui tristis atque 
aegra patientia.'' Formica vero, quam quaerimus, ita sibi temperat, ut 
studio quaestus faciendi modum imponat, sub hieraem labores intermit- 
tat otiumque, quamvis ingratum sit molesturaque, perpetiatur, nullo 
denique interposito metu fruatur qu^sitis. Accedit, quod ea, quae 
proxime sequuntur: 

j» — qtium te neque fervidus aesttts 

Demoveat lucroy nec hiems , ignis , mare^ ferrnm^ 
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter^*' 



X 



\ 



— 12 — 

iores et ampliores, quibus tamen natura? paucis contcntae fincs nunquani 
poteris excedere, facujtates desideres magis magisque: istud perspicuum est, 
alia te, ac tu dictitas, impelli et permoveri ratione, cur incommodis, mo- 
lestiis, periculis cruciari te voluntate et iudicio patiaris, eamque nullam ali- 
am esse posse, nisi ut divitiis nemo te superet. ^ 

Altera vero caussa, quam homines pecuniae cupidi et tenaces solent in- 
terserere , illa est : pecuniam multorum et magnorum effectricem esse bo- 
norum, ut honoris, voluptatum, henevolentiae caritatisque hominum , vel 
ut cum Ovidio 14) loquarour. „Tn pretio pretium nunc est, dat census 
honores , Census amicitias; pauper ubiqu^ iacet." Contra dicuntur hcec: 
a) Nescis, insane, nescis, quam parvi astimcnt vel despiciant potius ho- 
mines istum, qui praeter ea, quse arca possunt concludi, nulla possideat 
hona. In honestate omnis vera laus est posita. Cuius aniraus moresque 
laudandi non sunt, is hominum despectione ac contcmtione et dignus est et 



maxime. opinor, sunt illius, quam interpretati sumus, patientiae con- 
traria; quse, si verbum y,patiens^^ premis, loco posita suo, contra 
si ^sapkns^' legis, futilia prorsus et frivola existimabuntur. Ad 
illud vero: 

iliis titiUir ante Qitaesitis 
adaptati esse videntur vv. 41. 42.: 

Qiiid iiwat, immensnm te argenti pondits et aitri 

Fiirtim defossa timidiim deponere terra? 

Ceterum observes velim, patientis nomen tum ad illud ,,non nsquam 
prorepit^*" tum ad ^^utitnr ante Qttaesitis^*' eodem prorsus modo debere 
referri. — Restat, ut Horatius ipse aliis in locis eandem fere senten- 
tiam subiiciat patientiae vocabulo (v. Satir. 11, 6, 91. Epist. I, 17, 15, 
2o ), et consimiliter isto utantur et ^uL Caesar in Ccmment. de bell. 
. Gall. VI, 24: 

„Nunc quoque in eadem inopia, egestate, pailentia, qua Germani, 
permanen^" et Corn. Nepos in Agesil. C. VII.: „Quam (domum 
Agesilai) qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae vi- 
dere poterat, contra plurima patientiae atque abstineniiae." 

14) Ovid. Fast. I, 217. 



— 13 — 

habetur. Quocirca tu si vis laudari, te ipse oportet laudes. b) Quam tan- 
dem, quaeso, ex tuis diviliis percipies voluptatem ? Quid, nostine illud. 

,yMento summam aquam attingens siti enectus Tantatus. 15) 
Idem tibi accidet'. Quid enim } Veluti ignarus , quemadmodum pecunia uti 
conveniat, abstines tamquam a rebus sacris vel delectaris ea tamquam pictis 
tabulis, esuris, sitis, cares, quae ad victum cultumque pertinent , quid multa, 
pauper es et inops in omnium rerum copia existimandus. Accedit, quod dies 
noctesque cruciaiis timore, ne tuse tibi divitiae eripiantur, surripiantur, 
incendio amittantur. Quaenam isla, quaeso, voluptas est? c) Pecunia, in- 
quies, conciliantur hominum animi; diligi vero et carum csse iucundum est, 
propterea quia tutiorem vitam et dolorem efficit leniorem. Sed a spe tua, vere"» 
or, ne destituaris. Propter peculii enim cupiditatem quum non possis a te im- 
petrare, ut vel aliis vel iis, quos natura tecum coniunxit necessitudinc, res 
necessarias suppedites , miseriis opituleris , officia praestes : tantum aberit, ut 
tui te benevolentia prosequantur, vitam tuam valetudinemque curent , aegroto 
assideant doloremque leniant ac mitigent, ut odio omnes in to ferantur, mor- 
tem tuam expetant, atque — non desunt exempla (vv. 94 — lol.) — pla- 
gam tibi extremam infligant. Atqui facillime animi eorum, quos iam na- 
tura ad studium tui sine tua opera perduxit, alliciuntur ad benevolentiam 
atque amorem, ac non est, quod ver^aris, ne si quid velis tribuere amori, 
operam perdas. 

Tandem inclusus avarusr Quid ergo, inquit, tu iubes me gurgitem 
fieri et desidem? — Ego vero minime; aliquid interest inter istos et te. 
Expetas licet pecuniam, 5ed certiim voto pete finem, quod satis est , cui 
contingit , nil amplius optet 16): utere et fruere partis; quo mihi fortu- 
nam , si non conceditur uti?ij) . * . 



35) M. T. Cicer. Tusn. Disp. I, 5, 10» 

16) Q. Horat. FI. Epist. I, Q, ^6, 46. 

17) Eiusd. Epist. r, 5, 13. — 

( 2 



) 






— 14 — 

De vcrsibus, qui sequuntur, antea satis dictum, ig.) 



18) Miior profecto, Kirchnerum induxisse animum, ut nomen avari in 
extremo sermone positnm germanice interpretatus sit ,9fiett()arD. Quidni 
cogitemus, veritatem ipsam cogente natura eo usque erupisse? Ete- 
nim vir ille doctissimus pag. igc) aflirmat, piimani caussam, eur ^ueb 
quemque sortis pccniteat , positam esse in illa animi £Pgritiidine, quse 
nec unquam suis acquiescat rebus, et aliis bona invideat ac maligri- 
tate contabescat suaj tam enim late illius, de qua agitur, avaritijs 
patere notionem. 



\ ^